| {⁴³in nimbo proprie nimbus est qui deorum vel imperantium | 3.587.1 |
| capita quasi clara nebula ambire fingitur.}⁴³ nox intempesta media, | |
| hoc est nimium obscura. 'intempesta' dicta est nox media, {⁴³intem- | |
| pestiva,}⁴³ inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus: ait | |
| enim Lucretius, quia per se tempus non intellegitur, nisi | 5 |
| per actus humanos: medium autem noctis tempus actu caret. ergo | |
| 'intempesta' inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per | |
| quem dinoscitur tempus: unde est 'intempestive venisti', id est | |
| ἀκαίρως. ergo 'intempesta' dicitur, quia caret tempore. {⁴³sane noctis | |
| septem tempora ponuntur: 'crepusculum', quod est 'vesper'; 'fax', quo | 10 |
| lumina incenduntur; 'concubium', quo nos quieti damus; 'intempesta', | |
| id est media; 'gallicinium', quo galli cantant; 'conticinium' post can- | |
| tum gallorum silentium; 'aurora' vel 'crepusculum matutinum' tempus | |
| quod ante solem est. tenebat quasi cursum eius densitate sui nim- | |
| bus inhiberet.}⁴³ | 15 |