genva amplexvs physici dicunt esse consecratas numi- 3.607.1
nibus singulas corporis partes, ut aurem memoriae, hinc est "Cyn-
thius aurem vellit et admonuit": frontem genio, unde veneran-
tes deum tangimus frontem: dexteram fidei, unde paulo post
"atque animum praesenti pignore firmat": genua misericordiae, 5
unde haec tangunt rogantes. {⁴³sane sicut frequenter dictum est, etiam
hic ostenditur subtiliter, Anchisen et Aenean tam pontificatus quam
flamonii iuris et peritos et praesules fuisse. iure autem pontificali, si
quis flamini pedes vel genua fuisset amplexus, eum verberari non lice-
bat. hoc eo praecipiebatur, ne esset ullum praepedimentum religionis, 10
quominus secundis numinibus inserviretur, aut esset inportunitas in
profanis locis aliquantisper morandi. quod hic diligenter exsequi vi-
detur de Achaemenide, qui post preces habitas genua amplexus, genibus
volutans haerebat: in quo 'haerebat' morae vel praepedimenti verbum
procul dubio est. tum quod et ipse genibus volutabat, vel quod genua 15
amplexus <erat>, etiam religioni habebatur: quo in loco satis non fuit
nulla verbera adhiberi, nisi etiam fides data esset, qua securitas con-
firmaretur veniae concessae illis versibus 'ipse pater dextram Anchises
haud multa moratus dat iuveni atque animum praesenti pignore fir-
mat'. neque enim oportebat tardius inmorari profanis cognitionibus, 20
cum precatio caelestium deorum interposita daret curam observandae
religionis: dixerat enim 'per sidera testor, per superos atque hoc caeli
spirabile lumen'; eaque propter addidit 'haud multa moratus', ut cele-
ritas concessionis piaculum nullum posset admittere in ipsum Achae-
meniden. hinc possumus aestimare magis eum verbera timuisse quam 25
mortem, propter confessionem, ut diceret 'spargite me in fluctus vasto-
que inmergite ponto. si pereo manibus hominum periisse iuvabit'. de-
nique post haec addidit 'ille haec deposita tandem formidine fatur'.}⁴³