svm patria ex ithaca circumstantias omnes exsequitur: 3.613.1
loci, personae, temporum. {⁴³et licet rhetorice agat hic Achaemenides, quae
dicit, ut tollatur, pauca sunt; neque enim quicquam illi nocet nisi quod
Graecus. cetera quae dicit, ut fugiant, tantum narrationem rei gestae
habent: plane cum auctu, ut sit maior causa misericordiae, nisi forte 5
hoc etiam putamus ad recipiendum valere, quod aliquod beneficium
praedicendo de Cyclope significat dari, nam infra ait 'recepto
supplice sic merito'.}⁴³ infelicis vlixi {⁴³quoniam apud hostes loquitur,}⁴³
quaerit favorem eius vituperatione, quem scit odio esse Troianis.