| solvm svb fronte latebat {⁴³pro 'in fronte latebat'.}⁴³ multi | 3.636.1 |
| Polyphemum dicunt unum habuisse oculum, alii duos, alii tres: sed | |
| totum fabulosum est. nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc | |
| oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia pru- | |
| dentia plus videbat. verum Ulixes eum prudentia superavit, et ob | 5 |
| hoc eum caecasse fingitur. latebat dormientis scilicet: nam | |
| male sentit Donatus dicens 'late patebat' contra metrum. item | |
| dicit 'capillis tegebatur', aut 'latebat corporis conparatione'. ab- | |
| solutus tamen est prior sensus. {⁴³alii 'latebat' subiectum erat fronti | |
| et intra frontem recesserat tradunt.}⁴³ | 10 |