| mittite {⁴³pro}⁴³ omittite. et est tropus aphaeresis, quomodo | 1.203.1 |
| temnere pro contemnere. forsan forsan fortassis forsitan forte | |
| fors, {⁴³ut "fors et vota facit" et "forsitan et Priami fuerint quae | |
| fata requiras". sed omnia haec}⁴³ unum significant, sed varie pro | |
| metri ratione ponuntur. {⁴³dicitur tamen et 'fortasse', ut Terentius "tu | 5 |
| fortasse, quae hic facta sunt, nescis"}⁴³. olim modo temporis | |
| futuri est. meminisse memini et genetivum regit et accusativum; | |
| dicimus enim et memini malorum et memini mala: et iusta ratione; | |
| nam memoriae oblivio contraria est. et obliviscor similiter et gene- | |
| tivum regit et accusativum, ut "obliviscere caedis atque in- | 10 |
| cendiorum" et "obliviscor iniurias tuas Clodia". [sic Tullius | |
| Cicero.] ivvabit futuri temporis est. huius autem verbi prae- | |
| teritum perfectum anomalum est. nam cum primae coniugationis | |
| verba tempore perfecto aut in avi exeant, ut amavi, aut in ui | |
| solutam, ut tonui, hoc verbum neque iuvavi facit neque iuvui, sed | 15 |
| iuvi, ut Lucanus "iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas". | |
| {⁴³ivvabit] sicut nunc priorum meminisse iuvat. et multi 'iuvabit' | |
| non delectabit, sed usus erit tradunt.}⁴³ |