coniferae {⁴³conum sustinentes. et}⁴³ conus dicitur fructus 3.680.1
cupressi, et ipsa κωνοειδὴς est: nam a rotunditate in acumen leva-
tur. Cyparissus autem Telephi filius fuit, amatus ab Apolline, vel
ut alii, a Silvano. qui cum {⁴³lassatus aestu sub quadam arbore somnum
caperet, subito strepitu excitatus}⁴³ cervum, quem in deliciis habebat, {⁴³fe- 5
ram credens}⁴³ per ignorantiam {⁴³misso telo}⁴³ occidisset, flendo nimium
misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum con-
versus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus. {⁴³ergo cupressi
quasi infernae, vel quia succisae non renascuntur, vel quia apud Atti-
cos funestae domus huius fronde velantur. alii hunc Cyparissum Cre- 10
tensem puerum pulcherrimum et castissimum fuisse <tradunt>, quem
quidam ab Apolline, non nulli a Zephyro amatum volunt. qui cum
castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem
fluvium et montem Casium dicitur pervenisse, atque ibi in cypressum
arborem commutatus, quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa 15
semel nescit renasci.}⁴³