ni teneant cvrsvs antiqui 'ni' pro 'ne' ponebant, qua 3.686.1
particula plenus est Plautus "ni mala ni stulta sis". sensus ergo
talis est: timor cogebat, ut quocumque navigaremus et ventum
sequeremur, non iudicium: sed occurrebat praeceptum Heleni, vitare
Scyllam et Charybdin. quare placuit ne cursus teneant, hoc est 5
agantur et inpellantur inter utramque viam modico mortis inter-
stitio, id est Scyllae et Charybdis, retro dare lintea: quod dum co-
gitamus, prosperior nobis flare coepit Boreas. {⁴³non nulli 'Scyllam
atque Charybdim inter' distinguunt, ut sit ordo 'inter Scyllam et Cha-
rybdin utramque viam leti discrimine parvo ni teneant cursus, certum 10
est dare lintea retro'. alius ordo est 'contra iussa monent Heleni, ne
inter Scyllam et Charybdim cursum teneant'.}⁴³