missvs adest favore scilicet numinum: quae Anchises opta- 3.688.1
verat dicens "ferte viam vento facilem et spirate se-
cundi". {⁴³vel 'missus' iuxta qualitatem locorum; ita enim in illis an-
gustiis et faucibus maris artari et conglobate spiritus fieri dicitur, ut
ad illum locum tantummodo missus videatur. vivo praetervehor 5
ostia saxo pro 'vivi saxi', ablativum pro genetivo, vel viva saxa haben-
tia. 'ostia' vero aut litora sunt, aut exitus fluminis in mare, aut in-
troitus portus.}⁴³