| ortygiam haec tantum Ortygia dicitur, Apollinis vero | 3.694.1 |
| etiam Delos. {⁴³et bene addidit 'priores', ut haec quae nunc est semper | |
| appellata sit Ortygia, haec vero prioribus tantum.}⁴³ fama est hvc | |
| elidis amnem Elis et Pisa civitates sunt Arcadiae, in qua est fons | |
| ingens, qui ex se duos alveos creat, Alpheum et Arethusam: unde | 5 |
| fit, ut fingantur coniungi in exitu, quos origo coniunxit ita. Are- | |
| thusam autem etiam in Elide esse testatur Vergilius dicens "sic | |
| tibi cum fluctus subterlabere Sicanos". haec secundum fa- | |
| bulas venatrix fuit: quae dum se in Alpheo post laborem ab- | |
| lueret, ab eo adamata est [{⁴³in speciem avis Alpheos cognovisset la- | 10 |
| tere, etiam sic eam mutatam persequi coepit, quae cum}⁴³] et diu fugiens | |
| deorum miseratione in fontem {⁴³sui nominis}⁴³ mutata ad Siciliam per | |
| secretos meatus venit: quod etiam Vergilius ostendit "et tandem | |
| positis velox Arethusa sagittis". {⁴³quam Alpheos illuc usque per- | |
| sequutus fonti eius se miscet: quod tali argumento probatur; nam cum | 15 |
| equi, diebus festis Olympici Iovis certantes, in eo amne deluuntur, ster- | |
| cus equorum ex eo amne etiam in Arethusa recognoscitur. patera etiam | |
| quam in Alpheum quidam Olympionices miserat, in Arethusa inventa | |
| dicitur. quidam autem Arethusam non de Elide ad Siciliam venire, | |
| sed in ipsa Sicilia nasci volunt et venienti fluvio occurrere.}⁴³ al- | 20 |
| phevm quia Graece Ἀλφεῖος facit, ut Αἰνείας Aeneas, {⁴³Μήδεια Me- | |
| dea. ore fonte vivo: et bene de fluvio, ut "unde per ora | |
| novem".}⁴³ |