| dvrate duri estote ad sustinendos labores. sic Horatius | 1.207.1 |
| "vix durare possunt imperiosius aequor". vosmet 'met' πάρελ- | |
| κον est. sciendum autem est, has particulas 'met' 'piam' 'te', ut ego- | |
| met quispiam tute et similia ornatus causa poni. sunt autem ad- | |
| verbia. quicquid enim ab illis septem recesserit partibus adverbium | 5 |
| sit necesse est. item quemadmodum probamus adverbia esse, quia | |
| dicimus 'docte facio', 'docte feci', 'docte fecisti', et mutato verbo re- | |
| manet adverbium: ergo si sic et in istis particulis invenimus, ut | |
| egomet vosmet, ut mutatis casibus vel personis eadem permaneant, | |
| adverbia sine dubio sunt, nulla enim hoc alia pars orationis ad- | 10 |
| mittit. notandum sane quod hae particulae plerumque suam natu- | |
| ram habent, non syllabarum. nam cum 'te' et 'met' longae sint, | |
| 'tutemet' dactylus invenitur, nec possumus harum partium naturam | |
| discutere, quia sub regulis non sunt. |