| agragas mons est muro cinctus, in cuius summa parte | 3.703.1 |
| oppidum est: unde et Cicero ait "ad mare intra moenia ante | |
| oppidum expectabat" de Verre. notandum sane Vergilium haec, | |
| quantum ad sua tempora spectat, dicere, non quantum ad operis; | |
| Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel | 5 |
| Agrigentum conditae: quod frequenter facit, sed nunc ideo vitiosum | |
| est, quia ex persona narrantur Aeneae. |