| avdierat a Iove aut a Fatis. non enim omnia numina | 1.20.1 |
| habent divinandi facultatem; denique ne ipse quidem Apollo sua | |
| sponte divinat, ut est "quae Phoebo pater omnipotens, mihi | |
| Phoebus Apollo praedixit". et perite 'audierat'; in Ennio enim | |
| inducitur Iuppiter promittens Romanis excidium Carthaginis. | 5 |
| {⁴³avdierat] bene audierat quasi de incertis rebus, ut et timeret et speraret | |
| omnia pro sua voluntate posse mutari.}⁴³ tyrias arces Carthaginem | |
| dicit, quam Tyrii condiderunt. {⁴³'arces' autem ab eo quod est arceo | |
| dictae, quia inde hostes arcentur, id est prohibentur; et arcus, genus | |
| teli, quod huius ministerio sagittae arceant hostem. sane per con- | 10 |
| fusionem verbi et nominis dictum est; nam 'arces' est verbum, arceo | |
| arces, cum non sit nomen.}⁴³ olim quandoque. et tria tempora | |
| significat: praeteritum, ut "olim arbos, nunc artificis manus | |
| aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis"; | |
| praesens, ut "tumidis quod fluctibus olim tunditur"; futurum, | 15 |
| ut "nunc olim quocumque dabunt se tempore vires". |