| spem laetitiam, {⁴³ut "spem fronte serenat":}⁴³ et est crebra | 1.209.1 |
| apud Vergilium figura, quae fit quotiens significatur ab eo quod | |
| praecedit id quod sequitur, nam spem laetitia sequitur: spes vero | |
| in vultu non videtur, sed laetitia. haec autem figura et versa vice | |
| fit, ut intellegamus ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut | 5 |
| "meritaeque expectent praemia palmae" palmam pro virtute | |
| posuit, quae praemium meretur et palmam. |