{⁴³qvem sese ore ferens cum eum ob virtutem laudet, addendo 4.11.1
tamen os nec pulchritudinem denegaverit. 'ore' autem 'ferens' utrum
oratione, an vultu, dubium est.}⁴³ qvem sese ore ferens ut
"obstipuit primo aspectu Sidonia Dido", item "nam-
que ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iu- 5
ventae {⁴³purpureum et laetos oculis adflarat honores}⁴³". forti
pectore et armis ut etiam ab Ilioneo audierat dicente
"quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis".
sane subaudis 'est'. et bene virtutis commemoratione excusat
supra dictam pulchritudinis laudem. {⁴³'pectore' autem suspende; non 10
bis idem dicit, sed 'pectore' ad patientiam, 'armis' ad fortitudinem.}⁴³