| tergora tergus tergoris, unde et 'tergora', corium signi- | 1.211.1 |
| ficat, tergum vero tergi, ut templum templi, dorsum significat, ut | |
| Sallustius "scilicet quia tergis abstinetur". {⁴³sed haec a veteribus | |
| confundebantur, ut alibi "taurino quantum possent circumdare | |
| tergo". item in nono "ingerit hastas in tergus". quidam mox de- | 5 |
| tracta coria pelles dici, subacta autem et iam medicata coria appellanda | |
| tradunt.}⁴³ viscera nvdant 'viscera' non tantum intestina dici- | |
| mus, sed quicquid sub corio est, ut "in Albano Latinis visce- | |
| ratio dabatur", id est caro. est autem nominativus hoc viscus | |
| huius visceris, ut Lucretius "viscus gigni sanguenque creari". | 10 |
| sanguen autem ideo dixit, quia sanguinis facit, ut carmen carminis; | |
| si enim sanguis diceret, par esset genetivus, ut anguis, pinguis. |