| {⁴³servetqve sepvlchro id est et defunctus servet, †et qui in se- | 4.29.1 |
| pulchro est, ut "ipsa sed in somnis inhumati venit imago | |
| coniugis": sed modo pro mortuo accipiamus. sane caeremoniis veterum | |
| flaminicam nisi unum virum habere non licet, quod hic ex persona | |
| Didonis exsequitur, dolentis stuprum admissum in amore Aeneae, quod | 5 |
| supra dictis versibus probavit 'ille meos primus' et reliqua. nec fla- | |
| mini aliam ducere licebat uxorem, nisi post mortem flaminicae uxoris: | |
| quod expeditur, quia post mortem Didonis Laviniam duxit, et quod | |
| subrepta vel retenta Creusa ex ipsius quoque confessione et praedicatione | |
| regia parata fuerit: quo nullum piaculum fore denuntiatur.}⁴³ | 10 |