| anna refert {⁴³mire videtur intellexisse Anna, quid sibi sua- | 4.31.1 |
| deri vellet Dido. et}⁴³ suasoria est omni parte plena: nam et purgat | |
| obiecta, et ostendit utilitatem, et a timore persuadet. {⁴³et usus est | |
| apto causae principio: nam cum aliquid propter nos petimus, benivolum | |
| nobis eum qui audit facere debemus; cum in aliena causa sententiam | 5 |
| dicimus, nos illi benivolos debemus ostendere, ut habeatur dictis fides. | |
| postquam igitur dicendo 'o luce magis dilecta sorori' ostendit nihil sibi | |
| sorore esse carius, summam rei ponit, an nuptiae faciendae sint 'so- | |
| lane perpetua maerens carpere iuventa', inde partes rei: a persona | |
| Didonis, an, quia maritum perdiderit, alium accipere debeat 'id cine- | 10 |
| rem aut manes credis curare sepultos'? a persona Aeneae 'placitone | |
| etiam pugnabis amori'? a loco 'nec venit in mentem quorum consederis | |
| arvis' a timore 'quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas'? | |
| a causa et utilitate 'quam tu urbem soror hanc cernes'? a modo 'in- | |
| dulge hospitio causasque innecte morandi': an etiam id dii fieri velint, | 15 |
| per coniecturam 'diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda'.}⁴³ | |
| o lvce magis dilecta sorori id est dilectior: [{⁴³quae diligatur ad- | |
| huc, an magis quam lux dilecta, aut dilectior luce.}⁴³] nam antiqui fre- | |
| quenter pro comparativo iungebant particulam 'magis'. tale et | |
| illud est "nate mihi vita quondam, dum vita mane- | 20 |
| bat, care magis", {⁴³Terentius "nihil videtur mundius, nec magis | |
| conpositum quicquam, nec magis elegans"}⁴³. {⁴³sorori bene Anna | |
| dilecta respondit 'sorori', quia et Dido sic coepit 'Anna soror'. ergo | |
| per nomen necessitudinis ostendit, se quae sunt utilia persuadere, ut | |
| alibi "parvumque patri tendebat Iulum".}⁴³ | 25 |