| deserta siti regio inhabitabilis. dicit autem Xerolibyen, | 4.42.1 |
| id est partem Africae aridam, quae est inter Tripolin et Penta- | |
| polin. et bene terret dicens iuxta esse aut bellicosas gentes, aut | |
| deserta loca, unde non speratur auxilium. lateqve fvrentes | |
| barcaei hi prope sunt a Carthagine: unde addidit 'late furentes'. | 5 |
| hi secundum Titianum in chorographia Phoenicen navali quondam | |
| superavere certamine. Barce autem civitas est Pentapoleos, quae | |
| hodie Ptolomais dicitur: nam Cyrene et Barce reginae fuerunt, quae | |
| singulis dederunt civitatibus nomina. {⁴³sed hoc per prolepsin dictum est.}⁴³ |