| {⁴³litore pro in litore.}⁴³ aëna locant quibus utebantur | 1.213.1 |
| non ad elixandas carnes, sed ad se lavandos. heroicis enim tem- | |
| poribus carne non vescebantur elixa. huic autem nomini maiores | |
| adspirationem dabant; nam ahena dicebant. {⁴³sane aëna absolute, | |
| sicut Graeci χάλκεα, ut "costis undantis aëni" et "aëna undantia | 5 |
| flammis". quidam autem aënum speciem vasis non utique aënei tra- | |
| dunt, ut Nevius "aëneus, plumbeus".}⁴³ |