| nescivs {⁴³aut nescius quod ferierit: aut}⁴³ ignoratus {⁴³et}⁴³ latens; | 4.72.1 |
| non qui cervam nesciret. et rara sunt verba, quae per contrarium | |
| significant: nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam | |
| eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus "vectoris | |
| patiens tumidum supernatat amnem". tale est et 'formidolo- | 5 |
| sus'; cum sit timidus, et timendum significat. cum enim exigat | |
| ratio, ut nomina verbalia agentis habeant significationem, pro pas- | |
| siva significatione plerumque ponuntur. {⁴³quidam 'nescius' ad Aeneam | |
| referunt, qui nescit amore suo vulneratam reginam.}⁴³ fvga cursu, ut | |
| "simul arva fuga, simul aequora verrit": nam intellegere non | 10 |
| possumus fugam, cum dicat 'peragrat': peragrare enim est circumire | |
| inquirendo. |