nescivs {⁴³aut nescius quod ferierit: aut}⁴³ ignoratus {⁴³et}⁴³ latens; 4.72.1
non qui cervam nesciret. et rara sunt verba, quae per contrarium
significant: nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam
eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus "vectoris
patiens tumidum supernatat amnem". tale est et 'formidolo- 5
sus'; cum sit timidus, et timendum significat. cum enim exigat
ratio, ut nomina verbalia agentis habeant significationem, pro pas-
siva significatione plerumque ponuntur. {⁴³quidam 'nescius' ad Aeneam
referunt, qui nescit amore suo vulneratam reginam.}⁴³ fvga cursu, ut
"simul arva fuga, simul aequora verrit": nam intellegere non 10
possumus fugam, cum dicat 'peragrat': peragrare enim est circumire
inquirendo.