| sidonias Pygmalionis vel Sychaei: {⁴³quod supra ait | 4.75.1 |
| "avari Pygmalionis opes" et "ignotum argenti pondus | |
| et auri". et hoc additum propter illud "omnibus exhaustos | |
| iam casibus, omnium egenos"}⁴³. vrbemqve paratam 'paratam' | |
| ad illud pertinet, quod Aeneas propter civitatem navigat. {⁴³et omnia | 5 |
| ei ostendit Dido, quibus possit inducere. et 'paratam' ideo, ut sit con- | |
| pendium quaerentibus sedes.}⁴³ sed alii movent quaestionem quomodo | |
| 'paratam', cum paulo post inferat 'pendent opera interrupta'. | |
| sed paratum potest dici, cui etiam paululum superest: unde est | |
| 'minaeque murorum ingentes': {⁴³nam ideo alibi "urbem | 10 |
| praeclaram statui, mea moenia vidi"}⁴³. |