postqvam exempta fames caute in maestitia cibis famem 1.216.1
exemptam dicit, id est fugatam, non affluentiam quaesitam. {⁴³Ho-
merus "αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἓντο".}⁴³ men-
saeqve remotae quia apud maiores ipsas apponebant mensas pro
discis: unde est "et mensae grata secundae". duas enim habe- 5
bant mensas: unam carnis, alteram pomorum. {⁴³sane aliquando in-
ducit luxuriosas epulas "postquam prima quies epulis mensaeque
remotae".}⁴³ amissos non re vera, sed ut illo tempore putabant.