egregiam vero lavdem ironia est, inter quam et con- 4.93.1
fessionem sola interest pronuntiatio: et ironia est cum aliud verba,
aliud continet sensus. {⁴³sane huius verbi initium tractum est, quia pro-
prie egregium dicebatur, quasi in grege amplissimum, quod emineret ex
grege. singula autem hic pronuntianda sunt et morandum in singulis 5
verbis; habent enim singula invidiam. spolia ampla refertis trans-
latio rei militaris: referre enim spolia victores ex victis dicuntur.}⁴³