{⁴³qvin potivs pro 'cur non'.}⁴³ pacem aeternam non indutias 4.99.1
temporales. {⁴³pactosqve hymenaeos licet fabula de Hymenaeo in primo
libro narrata sit breviter, tamen plenior talis est: Hymenaeus,
Atheniensis, adeo pulcher fuit, ut adulescens puella putaretur. is cum
unam virginem nobilem ipse mediocriter ortus adamasset eiusque nu- 5
ptias desperaret, quod unum poterat, sequendo puellam amori satis faci-
ebat. sed cum Atheniensium nobilissimae virgines Eleusinae Cereri
sacra facerent, subito adventu piratarum raptae sunt: inter quas etiam
Hymenaeus, qui illo amatam fuerat secutus, tamquam puella raptus
est. sed cum piratae praedam per maria longinqua portassent, in de- 10
sertam regionem delati ac fatigati somno se dederunt: quos cum uni-
versos occidisset Hymenaeus, relictis ibi virginibus Athenas reversus est
petiitque a civibus, ut, si virgines quae raptae fuerant reduxisset, di-
lectae nuptias impetraret. quas cum reduxisset, optatam in matrimo-
nium virginem meruit. quod coniugium quia felix fuerat, placuit [omni- 15
bus] Atheniensibus omnibus nuptiis Hymenaei nomen interesse. est etiam
alia ratio vocabuli: nam hymen quaedam membrana quasi virginalis
puellae esse dicitur: qua rupta quia desinat esse virgo, hymenaei nuptiae
dictae.}⁴³