| exavdire vocatos aut subaudimus 'deos' et quasi con- | 1.219.1 |
| questio est, quod non flectantur precibus, aut certe hoc dicit, non | |
| solum perisse eos, sed nec sepulturam habere, ad quam vocentur. | |
| novimus enim quod mortuorum umbrae ad sepulcra vocabantur, ut | |
| est "manesque vocabat Hectoreum ad tumulum". et est figura | 5 |
| ab eo quod praecedit id quod sequitur, quia post facta sepulcra | |
| manes vocantur, {⁴³ut in tertio "animamque sepulcro condimus et | |
| magna supremum voce ciemus"; post nomen enim defuncti voca- | |
| tum tertio dicebatur vale vale vale. aut ideo non exaudire quia iam | |
| illi mortui sint, aut a praetereuntibus vocatos non exaudire, aut certe | 10 |
| in ea parte sitos, ut nec vocati exaudiant, quia fuit et alius mos, ut | |
| eos qui in aliena terra perissent vocarent, ut est "et magna manes | |
| ter voce vocavi"}⁴³. |