| {⁴³hic hymenaevs erit id est, hae erunt nuptiae. sane de Hy- | 4.127.1 |
| menaeo licet superius iam dictum sit, tamen sunt etiam aliae opiniones: | |
| nam alii hunc Veneris et Liberi filium dicunt primum nuptiis prospere | |
| usum, ob quod in nuptiis vocatur: unde nuptiale carmen Hymenaeus. | |
| alii nuptiarum inventorem tradunt et ideo carminibus decorari; quod | 5 |
| exemplum ab eo proditum ubique servatur. Cornelius Balbus Hyme- | |
| naeum ait, Magnetis filium, musicae artis peritum, pulchritudine mu- | |
| liebri, dum nuptias Liberi patris et Althaeae religiosis cantibus celebrat, | |
| exspirasse: propter quod ei talis honor in nuptiis adtributus est, ut | |
| celebratio nominis eius nuptiarum iungendarum perpetuum omen esset.}⁴³ | 10 |
| non adversata legitur et 'aversata'. |