| ivbare exorto nato lucifero: nam proprie 'iubar' lu- | 4.130.1 |
| cifer dicitur, quod iubas lucis effundit: unde iam quicquid splendet | |
| iubar dicitur, ut argenti, gemmarum. est autem lucifer interdum | |
| Iovis: {⁴³nam et antiqui 'iubar' quasi 'iuvar' dicebant:}⁴³ plerumque Ve- | |
| neris stella: unde Veneris dicta {⁴³est}⁴³, ut "quem Venus | 5 |
| ante alios astrorum diligit ignis". {⁴³alii iubar solem; alii splen- | |
| dorem siderum dicunt.}⁴³ sane modo hysteroproteron in sensu est; | |
| [{⁴³nam si lucifer iubar est}⁴³] iubar enim praecedit auroram. et facit | |
| 'hoc iubar, huius iubaris'. |