| massyli Massylorum gens est non longe a Mauritania. | 4.132.1 |
| et 'Massyli' legendum per unum 'i' {⁴³litteram}⁴³, ne non stet versus: | |
| 'sy' enim longa est, ut "hinc mihi Massylae gentis mon- | |
| strata sacerdos". et odora canvm vis plus {⁴³enim}⁴³ est, quam | |
| si diceret 'multitudo': unde Sallustius "qua tempestate ex ponto | 5 |
| vis piscium erupit". {⁴³ergo vim aut ad multitudinem, aut ad natu- | |
| ram retulit.}⁴³ 'odora' autem {⁴³non olens, sed odorem inveniens: ergo}⁴³ in- | |
| proprie dixit: nam 'odorum' est quod ex se odorem emittit, non | |
| quod odorem sequitur, ut Statius "et odoro vulnere pinus". sic | |
| est et "inter odoratum lauri nemus" pro 'odorum': | 10 |
| nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut 'odoratum | |
| templum'. tria ergo sunt: 'odorum' quod per se olet, 'odoratum' | |
| quod aliunde odorem accipit, 'odorisecum' quod odorem sequitur; | |
| sicut modo de canibus debuit dicere. |