| {⁴³sidoniam picto et reliqua. vetere ceremoniarum iure praeceptum | 4.137.1 |
| est, ut flaminica venenato operta sit. operta autem cum dicitur pal- | |
| lium significatur, venenatum autem infectum: quod ipse ait in bucoli- | |
| cis "alba nec Assyrio fucatur lana veneno". hic vero cum dicit | |
| 'Sidoniam' ostendit Tyriam et purpuream: purpuream declarat infectam. | 5 |
| 'chlamydem' autem pallium esse quis dubitet? praeterea flaminicam | |
| habere praecipitur arculum, ricam, venenatum, fibulam. de venenato | |
| dictum est. arculum vero est virga ex malo Punica incurvata, quae | |
| fit quasi corona et ima summaque inter se alligatur vinculo laneo albo, | |
| quam in sacrificiis certis regina in capite habebat, flaminica autem | 10 |
| Dialis omni sacrificatione uti debebat. Vergilius ergo propter nominum | |
| et intellectus difficultatem aliter omnia conprehendit: nam pro pallio | |
| chlamydem, pro venenato, id est infecto, Sidoniam. arculum vero et | |
| fibulam ex auro facta commemorat dicendo 'cui pharetra ex auro, cri- | |
| nes nodantur in aurum', quod in arculum potest referri: nam de | 15 |
| fibula manifestum est cum ait 'aurea purpuream subnectit fibula vestem'. | |
| 'subnectit' autem quid aliud est, quam sursum nectit ac per hoc suc- | |
| cinctam facit? 'vestem' vero possumus ricam accipere, quia rica genus | |
| est vestis. sciendum sane, sicut supra dictum, ubique Didonem flamini- | |
| cam ostendi.}⁴³ limbo limbus est, sicut supra diximus, | 20 |
| fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, | |
| ut "victori chlamydem auratam, quam plurima cir- | |
| cum purpura". |