| devenivnt bene subprimit rem pudendam: sic Terentius | 4.166.1 |
| "'quid tum' fatue? fateor". prima et tellvs satis perite lo- | |
| quitur: nam secundum Etruscam disciplinam nihil tam incongruum | |
| nubentibus, quam terrae motus vel caeli {⁴³dicitur. quidam sane etiam | |
| Tellurem praeesse nuptiis tradunt; nam et in auspiciis nuptiarum in- | 5 |
| vocatur: cui etiam virgines, vel cum ire ad domum mariti coeperint, | |
| vel iam ibi positae, diversis nominibus vel ritu sacrificant}⁴³. et pro- | |
| nvba ivno quae nubentibus praeest. Iunonem autem dedisse signa | |
| per tempestatem constat et pluvias, quae de aëre fiunt. {⁴³Varro pro- | |
| nubam dicit quae ante nupsit et quae uni tantum nupta est: ideoque | 10 |
| auspices deliguntur ad nuptias.}⁴³ |