extremam aut post omnes gigantas, quippe ad deorum 4.179.1
ultionem nata: {⁴³nam per ipsam eorum crimina vulgata sunt:}⁴³ aut certe
'extrema' pessima: omnes enim, qui de medicina tractant, dicunt
naturale esse, ut inutiliores sint qui nascuntur ultimi. {⁴³Famam ergo
inducit ultam esse fratres, quia ipsa deorum delicta vulgavit.}⁴³ vt 5
perhibent quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre
'fama est'. mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait 'ut
perhibent'. {⁴³coeo enceladoqve isti gigantes fuerunt inter alios, qui
Iovem superpositis montibus regno caelesti detrudere conati, fulminibus
sunt deleti. et bene elegit ex fratribus maximos, ex quibus aestimaretur.}⁴³ 10