| et libyae defixit lvmina regnis prooeconomia, id est | 1.226.1 |
| dispositio carminis. vituperabile enim fuerat, si ex abrupto tran- | |
| situm faceret, quod in nono fecit: quae res tamen excusatur uno | |
| sermone "atque ea diversa penitus dum parte geruntur", id | |
| est eodem tempore, quod solum est interpositum. nunc vero bene | 5 |
| transiit, quia inducit Iovem et de rebus humanis cogitantem et | |
| Africam respicientem, ad quam venere Troiani. unde honestus color | |
| est, ut Venus adeat Iovem, timens ne Romana fata Carthagini | |
| concedat; felix enim eventus sequitur loca quae respexerit Iuppiter: | |
| unde in secundo ait "aspice nos hoc tantum" et alibi "atque ocu- | 10 |
| los Rutulorum reicit arvis", ubi erat futura victoria. |