| iarbam filium Iovis Ammonis. Liber cum Indos peteret | 4.196.1 |
| et per Xerolibyam exercitum duceret, fatigatus siti Iovis sui patris | |
| imploravit auxilium, et statim viso ariete fons secutus est. unde | |
| factum est Iovi Ammoni ab arenis dicto simulacrum cum capite | |
| arietino: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa. | 5 |
| {⁴³iarbam filium Iovis Ammonis. Liber, vel ut alii dicunt, Hercules, cum | |
| Indos peteret, et per deserta Libyae, hoc est per Xerolibyam, exercitum | |
| duceret, fatigatus siti Iovis patris imploravit auxilium: cui ille arie- | |
| tem ostendit, quem secutus ille pervenit ad locum quendam, in quo | |
| aries terram pede suo scalpsit, e quo loco fons manavit. unde factum | 10 |
| est, ut Iovi Ammoni, ab arenis dicto, templum cum simulacro cum | |
| cornibus arietinis constitueretur: quod ideo fingitur, quia satis eius | |
| sunt involuta responsa, aut quia Libyes Ammonem arietem appellant. | |
| alii hunc Ammonem in loco natum, ubi sola ovis fuerat, a finitimis | |
| inventum dicunt, creditumque ex Iove et ove natum appellatumque Am- | 15 |
| monem ab arena, quia ibi tale solum est. alii inter Cyrenas atque | |
| Carthaginem locum tradunt fuisse, in quo pastores puerum arietinis | |
| cornibus insignem, in arena sedentem ac vaticinantem deprehenderunt. | |
| hic sublatus tacebat, repositus loquebatur: mox cum e conspectu homi- | |
| num subito recessisset, creditus est deus: unde Iovem ideo ibi colere | 20 |
| coeperunt, nomine Ammonem, quod in arena fuerat visus.}⁴³ |