| tristior conparativum posuit pro positivo. quando enim | 1.228.1 |
| tristis est Venus, ut nunc 'tristior' diceretur? {⁴³sic Sallustius "utque | |
| ipsum mare Ponticum dulcius quam cetera". an modo tristior, | |
| cum et ante propter Aeneam soleret tristis esse? an tristior pro laetitia | |
| Veneris?}⁴³ ocvlos svffvsa nitentes nitidos oculos lacrimis per- | 5 |
| fusos habens. et est figura, quae fit quotiens participio praeteriti | |
| temporis a passivo iungimus casum accusativum, ut 'deiectus ani- | |
| mum', 'maesta vultum'. dicendo autem 'nitentes' expressit nimiam | |
| etiam in lacrimis pulchritudinem, sicut de Euryalo "lacrimaeque | |
| decorae". | 10 |