| nvnc epvlata dum in epulis est: nam eum deseruit par- | 4.207.1 |
| ticipium. et bene 'nunc' dixit: {⁴³quasi celebrantibus eius sacra tanta | |
| iniuria acciderit}⁴³. officia enim in deos, licet aeternam habeant gra- | |
| tiam, {⁴³et spectent tam praeteritum quam futurum,}⁴³ tamen in praesenti | |
| plus valent. semper autem Iovi propter hospitalitatem libatur. et | 5 |
| bene conqueritur, quia humanas res ne tum quidem curat, cum ei | |
| tribuitur honos sacrificii. {⁴³et 'gens epulata' bene dixit, ac si diceret | |
| me iuvante, me praebente sumptum.}⁴³ lenaevm Bacchicum: nam Liber | |
| Lenaeus dicitur, quia torculis praeest, qui et Graece ληνοί dicuntur: | |
| nam cum sit Graecum, a mentis delenimento non potest accipi. | 10 |
| {⁴³lenaevs ex calcatorio ἀπὸ τῆς ληνοῦ, hoc est <a> lacu.}⁴³ |