nvnc epvlata dum in epulis est: nam eum deseruit par- 4.207.1
ticipium. et bene 'nunc' dixit: {⁴³quasi celebrantibus eius sacra tanta
iniuria acciderit}⁴³. officia enim in deos, licet aeternam habeant gra-
tiam, {⁴³et spectent tam praeteritum quam futurum,}⁴³ tamen in praesenti
plus valent. semper autem Iovi propter hospitalitatem libatur. et 5
bene conqueritur, quia humanas res ne tum quidem curat, cum ei
tribuitur honos sacrificii. {⁴³et 'gens epulata' bene dixit, ac si diceret
me iuvante, me praebente sumptum.}⁴³ lenaevm Bacchicum: nam Liber
Lenaeus dicitur, quia torculis praeest, qui et Graece ληνοί dicuntur:
nam cum sit Graecum, a mentis delenimento non potest accipi. 10
{⁴³lenaevs ex calcatorio ἀπὸ τῆς ληνοῦ, hoc est <a> lacu.}⁴³