| pretio ut ostendat eam nec meruisse per gratiam, nec | 4.212.1 |
| invasisse virtute. et si vendidit, quid conqueritur? {⁴³scilicet}⁴³ vel de- | |
| fraudatus per corium, vel de nuptiarum promissione: {⁴³aut 'exiguam | |
| pretio' pro exigui pretii.}⁴³ litvs {⁴³non ait agros, sed 'litus',}⁴³ ut et supra | |
| diximus, terram mari vicinam. modo etiam infertilem {⁴³sibi et | 5 |
| angustam}⁴³ vult ostendere, {⁴³hoc est talem illi dedimus terram, quae nulli | |
| esset necessaria, qua tamen contenta fuit}⁴³. {⁴³arandvm videtur illud at- | |
| tingere moris antiqui, quod cum conderetur nova civitas, tauro et vacca, | |
| ita ut vacca esset interior, a magistratu muri designarentur. nam ideo | |
| ad exaugurandas vel diruendas civitates aratrum adhibitum, ut eodem | 10 |
| ritu, quo conditae, subvertantur. Horatius "inprimetque muris hostile | |
| aratrum".}⁴³ |