| {⁴³orantem perorantem, non precantem, ut supra dictum | 4.219.1 |
| est: "talibus orabat Iuno". arasqve tenentem veteres aras | |
| 'asas' dicebant; postea inmutata littera 's' in 'r' 'aras' dixerunt, | |
| sicut Valesios Valerios, Fusios Furios: quod Varro rerum divinarum | |
| in libro quinto plenius narrat: necesse enim erat aras a sacrificantibus | 5 |
| teneri: quod nisi fieret, diis sacrificatio grata non esset. quod plenius | |
| intellegi voluit, gratum hoc esse numinibus, subiungendo 'arasque te- | |
| nentem audiit omnipotens'.}⁴³ |