| {⁴³aeternis regis imperiis et fvlmine terres] haec commemora- | 1.230.1 |
| tio potentiae Iovis quasi ad invidiam posita est, hoc est, qui omne potes | |
| contra te flecteris.}⁴³ aeternis regis imperiis et fvlmine terres | |
| volunt quidam superfluo 'regis' ad deos referri, 'terres' ad homines, | |
| nescientes quia maioris potestatis est idem posse circa deos, quod | 5 |
| circa homines. 'et fulmine terres' non sine causa adiecit 'terres'. | |
| est enim fulmen quod terreat; est quod adflet, ut "fulminis ad- | |
| flavit ventis"; est quod puniat, ut "vel pater omnipotens adigat | |
| me fulmine ad umbras": peremptorii autem fulminis late patet | |
| significatio: est quod praesaget, ut "de caelo tactas memini prae- | 10 |
| dicere quercus". {⁴³poetarum autem consuetudo est prope semper cum | |
| Iovem nominaverint et fulmen adiungere, ut "audiat haec genitor | |
| qui foedera fulmine sancit" et ante "genitor cum fulmina | |
| torques".}⁴³ |