| nix 'nivis' facit; sed verbum 'ninguit' non hinc venit, | 4.250.1 |
| sed ab eo quod est 'haec ninguis' et 'hae ningues': Lucretius "al- | |
| bas effundere ningues". 'ninguit' autem prima persona caret | |
| et secunda, quia non est in nostro arbitrio. {⁴³fabula autem talis est: | |
| Nilus Callirrhoen, Oceani filiam, amavit: ex his nata puella nomine | 5 |
| Chione, quam cum rure vitam agentem * * * Iuppiter a Mercurio tolli et | |
| nubibus misceri praecepit: unde factum est, ut nives quae cadunt | |
| Graece χιόνες appellentur; quae tamen nives, repraesentantes virginis | |
| vitam priorem, montibus magis inhaerent. ideo autem cadentes nives | |
| sata exurunt, ut ostendant, puellam iniuriam, quam pertulit a rustico, | 10 |
| vindicare.}⁴³ |