| avi similis incongruum heroo credidit carmini, si mer- | 4.254.1 |
| gum diceret, {⁴³vel, ut quidam volunt, fulicam}⁴³: ut alibi ciconiam per | |
| periphrasin posuit "candida venit avis longis invisa colubris". | |
| sic est et "testa cum ardente viderent scintillare oleum". | |
| {⁴³sane fabula de mergo talis est. Aesacus quidam puer, nympha Alexi- | 5 |
| rhoë editus, aliam eiusdem fontis nympham amabat. quae cum inse- | |
| quentem amatorem fugeret, ad quoddam specu delata calcato serpente | |
| interempta est: quod postquam amator vidit, in mare se praecipitavit: | |
| cuius cum membra ferrentur fluctibus, miseratione deorum in avem | |
| mergum mutatus est, quia semper mergi fluctibus gaudent.}⁴³ | 10 |