| ensis erat {⁴³ensem}⁴³ pro vagina posuit. et multi iaspidem | 4.262.1 |
| volunt ad gratiam pertinere, {⁴³alii ad salutis custodiam plurimum | |
| posse: ergo necessaria Aeneae in rebus trepidis, qui inter ignotas et | |
| bilingues devenerat gentes. traditur etiam, hanc gemmam contionanti- | |
| bus necessariam: nam Gracchus ea dicitur in contione saepe usus, et | 5 |
| hic Aeneas, quasi regni particeps, in publico velut in contione a Mer- | |
| curio corripitur. bene ergo hic ei habitus datur, ne eum Tyrii aut ut | |
| profugum aspernarentur, aut oboedire ut advenae nollent. sane bene | |
| describit luxuriantis ensem: aliter "fatiferumque ensem" | |
| et "ensem quem Dauno ignipotens": hic capulum aut | 10 |
| vaginam, ut in illis ferrum. sed peritus poeta cum amatoris luxurian- | |
| tis vaginam describit, alias etiam inseruit rationes, cur iaspidem dixe- | |
| rit}⁴³. laena genus {⁴³est}⁴³ vestis. est autem proprie toga duplex, | |
| amictus auguralis. {⁴³alii amictum rotundum: alii togam duplicem, in | |
| qua flamines sacrificant infibulati. quidam tradunt bene filio Veneris | 15 |
| habitum laenae datum, quia hunc sibi amictum genus Veneris vindi- | |
| cavit: unde Popilii 'Laenates' propter hunc habitum, qui se de Veneris | |
| genere ortos ferebant. alii inventorem huius vestis ab hac ipsa veste | |
| Laenatem appellatum tradunt. quidam muliebrem vestem quasi ama- | |
| tori aptam volunt. quidam pontificalem ritum hoc loco expositum pu- | 20 |
| tant. veteri enim religione pontificum praecipiebatur inaugurato flamini | |
| vestem, quae laena dicebatur, a flaminica texi oportere: quam vestem | |
| cum cultro, quae secespita appellabatur, †uti debere. secespita autem est | |
| culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad | |
| capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo <flamines>, flaminicae, | 25 |
| virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est. ap- | |
| pellatur autem secespita a secando. hic ergo Vergilius in Aenea, quem | |
| sacratum intellegere vult, omnia supra dicta latenter amplexus est: nam | |
| inaugurationis meminit, cum dicit 'paribus nitens Cyllenius alis' | |
| et 'avi similis' et 'volat aequora iuxta': ostendit enim | 30 |
| Aeneam auspicato et iussum a Carthagine abire. togam autem dupli- | |
| cem, quam purpuream debere esse non dubium est, hoc versu declarat | |
| 'Tyrioque ardebat murice laena'. secespitae autem, quoniam gratum | |
| non erat ipsius nominis facere mentionem, ita meminit 'stellatus iaspide | |
| ensis erat'. ensem ergo pro cultro longiore debemus accipere; stella- | 35 |
| tum autem pro 'clavis aeneis vinctum'. iaspidem autem ideo intulit, | |
| ne totus a rege discedere videretur: cui propositum est veterum caere- | |
| moniarum ritum aliud agens contingere.}⁴³ |