ensis erat {⁴³ensem}⁴³ pro vagina posuit. et multi iaspidem 4.262.1
volunt ad gratiam pertinere, {⁴³alii ad salutis custodiam plurimum
posse: ergo necessaria Aeneae in rebus trepidis, qui inter ignotas et
bilingues devenerat gentes. traditur etiam, hanc gemmam contionanti-
bus necessariam: nam Gracchus ea dicitur in contione saepe usus, et 5
hic Aeneas, quasi regni particeps, in publico velut in contione a Mer-
curio corripitur. bene ergo hic ei habitus datur, ne eum Tyrii aut ut
profugum aspernarentur, aut oboedire ut advenae nollent. sane bene
describit luxuriantis ensem: aliter "fatiferumque ensem"
et "ensem quem Dauno ignipotens": hic capulum aut 10
vaginam, ut in illis ferrum. sed peritus poeta cum amatoris luxurian-
tis vaginam describit, alias etiam inseruit rationes, cur iaspidem dixe-
rit}⁴³. laena genus {⁴³est}⁴³ vestis. est autem proprie toga duplex,
amictus auguralis. {⁴³alii amictum rotundum: alii togam duplicem, in
qua flamines sacrificant infibulati. quidam tradunt bene filio Veneris 15
habitum laenae datum, quia hunc sibi amictum genus Veneris vindi-
cavit: unde Popilii 'Laenates' propter hunc habitum, qui se de Veneris
genere ortos ferebant. alii inventorem huius vestis ab hac ipsa veste
Laenatem appellatum tradunt. quidam muliebrem vestem quasi ama-
tori aptam volunt. quidam pontificalem ritum hoc loco expositum pu- 20
tant. veteri enim religione pontificum praecipiebatur inaugurato flamini
vestem, quae laena dicebatur, a flaminica texi oportere: quam vestem
cum cultro, quae secespita appellabatur, †uti debere. secespita autem est
culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad
capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo <flamines>, flaminicae, 25
virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est. ap-
pellatur autem secespita a secando. hic ergo Vergilius in Aenea, quem
sacratum intellegere vult, omnia supra dicta latenter amplexus est: nam
inaugurationis meminit, cum dicit 'paribus nitens Cyllenius alis'
et 'avi similis' et 'volat aequora iuxta': ostendit enim 30
Aeneam auspicato et iussum a Carthagine abire. togam autem dupli-
cem, quam purpuream debere esse non dubium est, hoc versu declarat
'Tyrioque ardebat murice laena'. secespitae autem, quoniam gratum
non erat ipsius nominis facere mentionem, ita meminit 'stellatus iaspide
ensis erat'. ensem ergo pro cultro longiore debemus accipere; stella- 35
tum autem pro 'clavis aeneis vinctum'. iaspidem autem ideo intulit,
ne totus a rege discedere videretur: cui propositum est veterum caere-
moniarum ritum aliud agens contingere.}⁴³