thyias Baccha: nam sicut a Baccho Bacchae, sic et a 4.302.1
Thyoneo, Thyiades dicuntur. 'commotis' autem 'sacris' ideo dixit,
quia in sacrorum renovatione commovebantur simulacra: unde
Horatius "non ego te candide Bassareu invitum quatiam".
{⁴³quidam ἀπὸ τοῦ θύειν, quod est insane currere, dictas volunt.}⁴³ 5
trieterica triennalia: Liberi enim sacra tertio quoque anno inno-
vabantur. sane sciendum orgia apud Graecos dici sacra omnia,
sicut apud Latinos caeremoniae dicuntur. sed iam abusive sacra
Liberi 'orgia' vocantur, vel ἀπὸ τῆς ὀργῆς, id est a furore; vel
ἀπὸ τῶν ὀρέων, {⁴³ex silvis}⁴³. 10