{⁴³dissimvlare etiam hic quasi reus Aeneas a Didone accusa- 4.305.1
tur: [ingrati ergo dissimulare] et quasi ab actu criminis coepit: nam
qui dissimulat, aliquotiens cogitat: et, quasi non sit dubium, cum pro-
ficiscendo Didonem laedat Aeneas, ita incipit: dissimulare, id est, non
tantum proficisci, quod est per se malum; sed ut me falleres.}⁴³ dis- 5
simvlare etiam satis artificiosa adlocutio {⁴³est}⁴³: nam {⁴³interdum subti-
liter}⁴³ et sibi consulit sub facie utilitatis Aeneae, {⁴³et nunc irata, nunc
supplex agit}⁴³. 'dissimulare' autem ideo, ac si diceret: ita rem pu-
dendam cogitas, ut eam fateri nolis; supra enim dixerat
"quae rebus sit causa novandis dissimulent". {⁴³post illud indu- 10
cit, quod dictum est, primum accepisti beneficium 'nec te data
dextera quondam': reliqua per singula loca aperientur. perfide mu-
liebre verbum: hoc enim frequenter utitur "solam nam perfi-
dus ille te colere" et alibi "has olim exuvias mihi perfidus ille
reliquit".}⁴³ 15