fama prior quae melior fuit sine dubio: {⁴³nam posterior 4.323.1
turpis}⁴³. {⁴³cvi me moribvndam hoc est, quod supra "nec mori-
tura tenet crudelis funere Dido"; sed ibi invidiose, hic per mise-
rationem. deseris subdistinguendum: dubitat enim quo eum nomine
potissimum appellet.}⁴³ hospes {⁴³non dixit marite, id est, quia non vis 5
dici maritus.}⁴³ Aeneas {⁴³enim}⁴³ et hospes fuerat et maritus; sed modo
maritum se negat, hospitem confitetur; unde nunc Dido hoc dixit
'cui me deseris hospes, quoniam hoc solum nomen restat de con-
iuge', hoc est 'superest'. alii 'restat' intellegunt 'resistit', id est
'contrarium tibi est'. non nulli dicunt: hoc solum nomen quoniam 10
superest, ut te coniugem dicam. dicitur autem ingenti adfectu hos
versus pronuntiasse, cum privatim paucis praesentibus recitaret
Augusto: nam recitavit {⁴³voce optima}⁴³ primum libros tertium et quartum.