saltem 'vel hoc'. est autem sermo tractus a captivis, 4.327.1
qui cum tenerentur ab hostibus dicebant 'sublatis omnibus, salutem
concede'. inde per synaeresin hic natus est sermo, ut in contemptu
rerum multarum petituri aliquid 'saltem' dicamus: {⁴³quasi quod ne-
gari minime debeat. cum extremum aliquid petitur, inde necessitate 5
additur 'saltem', veluti salutem postremo poscentes. vel 'saltem' 'si
aliter non potest'. et hic ostendere vult Didonem, ut est mos incon-
stantibus animis, prae amore id agere invidiose, quasi a legitimo ma-
rito deseratur: quis enim ignorat matrimonia liberorum suscipiendorum
gratia iniri? ait enim 'saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante 10
fugam suboles': dixerat enim 'miserere domus labentis', id est
futuri generis. alii hoc a sorore natum volunt, quae dixit "nec
dulces natos Veneris nec praemia noris?"}⁴³. {⁴³si qva mihi de te et
si qvis mihi parvvlvs 'qua' et 'si quis' addita putantur: nam integrum
est 'si suscepta fuisset ante fugam suboles, et mihi parvulus aula lu- 15
deret Aeneas'.}⁴³