iovis monitis bene praescribit, ne ei det impietatem. 4.331.1
sane et 'haec monita' dicimus, ut "Carmentis nym-
phae monita et deus auctor Apollo", et 'hos monitus', ut Per-
sius "hos pueris monitus patres infundere lippos".
inmota tenebat lvmina physicum enim est ut qualitatem animi 5
ex oculorum aut corporis stabilitate aut mobilitate noscamus. ergo
modo vult ostendere Aeneam a proposito non esse deviaturum.