| hic amor, haec patria est eo inquit desiderio [{⁴³Italiae}⁴³] | 4.347.1 |
| per voluntatem deorum iterum circa Italiam teneor, quo possem | |
| circa Troiam. et ad illud spectat quod dixit "Troia per un- | |
| dosum peteretur classibus aequor". {⁴³an quia Dido dixerat etiam | |
| illud "nec te noster amor?" et potest hoc verbum interdum per | 5 |
| confusionem verbi et nominis poni, ut 'amor amaris' et 'hic amor hu- | |
| ius amoris'. si te carthaginis arces phoenissam et tu externo regno | |
| delectaris: sensus enim est: si tu ex Phoenice veniens Carthaginem in | |
| Africa habere potuisti, quae invidia est ut propriam sedem possint ha- | |
| bere Troiani? et multum ponderis habet sensus cum epitheta ista 'Phoe- | 10 |
| nissam' et 'Teucros' ponit.}⁴³ |